Credo

Für die Darstellung eines Ordensritters ist es hilfreich, wenn man einige Gebete und liturgische Texte in Latein kennt. Immerhin standen über den Tag verteilt fünf Gottesdienste „auf dem Programm“ und oft wird diese Seite der Darstellung eher vernachlässigt.

Hier das Credo, also das Glaubensbekenntnis der christlichen Kirche:

credo in unum deum
patrem omnipotentem factorem caeli et terrae
visibilium omnium et invisibilium
et in unum dominum jesum christum
filium dei unigenitum
et ex patre natum ante omnia saecula
deum de deo, lumen de lumine
deum verum de deo vero
genitum non factum
consubstantialem patri
per quem omnia facta sunt
qui propter nos homines et propter nostram salutem
descendit de caelis
et incarnatus est
de spiritu sancto
ex maria virgine
et homo factus est
crucifixus etiam pro nobis
sub pontio pilato
passus et sepultus est
et resurrexit tertia die secundum scripturas
et ascendit in caelum
sedet ad dexteram patris
et iterum venturus est cum gloria
iudicare vivos et mortuos
cuius regni non erit finis
et in spiritum sanctum dominum et vivificantem
qui ex patre filioque procedit
qui cum patre et filio simul adoratur
et conglorificatur
qui locutus est per prophetas
et unam sanctam catholicam
et apostolicam ecclesiam
confiteor unum baptisma
in remissionem peccatorum
et expecto resurrectionem mortuorum
et vitam venturi saeculi
amen

anhören bei YouTube